- CALCHA
- CALCHAapud Plin. l. 25. c. 8. Est et buphthalmos similis boum oculis foliô foeniculi circa oppida nascens fruticosa caulibus, qui et manduntur decocti. Quidam Calchan vocant. Ita veteres libri: dioscorides habet κάχλαν, Siculi κάλθαν dixêre, unde Romani factô nomine alium florem, sed similem, appellârunt caltham. Habet autem caltha haec, quae Graecis κάλχα vel κάχλα, croceos flores in rubrum vergentes; unde bupthhalmo id nominis haesit, quod florem habeat colore χάλκας, quae caltha Latinis. Alias καλχη vel κάλκη Graecis purpura; et κάλχη quidem frequentius. Utin Nicandri Alexipharmacis, inter remdia, contra dorycnion,------ ςτρόμβων δὲ πολὺ πλέον, ἢ ἔτι κάλχης,Buccinorum autem multo magis, aut etiam purpurae,(dapes medebuntur) et in Lycophrone v. 864. legas. πέπλουκάλχῃ φορυκτοὺς, Vestes purpurâ infectas. Proinde Nicandri Scholiastes, κάλχη, inquit, τὸ ἄνθος ἐςτὶ ἢ ζῶον ᾧ Βάῶτεται ἡ πορφύρα, Purpurae flos aut animal est, quô tingitur purpura. Et Polluci καλχαίνων est tingens; Hesychio quoque, transpositis literis κάλχη, est purpura. Quia vero conchylium marinum, ex quo purpura inficiebatur, non unius erat coloris; sed pro diversitate littorum, in quibus colligebatur, ita varii generis colores faciebat, ex co κάλχη non unum significavit purpurae genus, nec unius coloris. Erat atra purpura, erat livida, violacea, caerulea, rubra, lutea; unde et κάλχη de his omnibus coloribus dicitur. Apud Strabonem, sandycis Armeniae pigmentum simile κάλχῃ dicitur, i. e. rubrae purpurae. Quô sensu accipitur, in Ara Dosiadae,Ο῞λος οὐ με λιβρὸς ἱρῶνΛιβάδεςςιν οἷα κάλχηςΓ῾ποφονίῃσι τέγγει.Ubi sanguinem victimarum, in ara effusum, comparat puniceo κάλχης succo. In herba chrysanthemo vel buphthalmo, luteum colorem dsignat. proprie vero caeruleam purpuram notat, unde χάλχανθον inde dictum, de cuius colore sic Plin. l. 34. c. 12. Color est caeruleus perquam spectabili nitore: idemque proin, quod Hebr. tachla, unde κάχλη deflexum, τ. et κ. quae cognatae literae sunt, invicem permutatis. Vide quae supra diximus, de Caerulea purpura. Uti autem κάχλη ex Hebraea hac voce originem trahit; sic ex illo κάλχη vel κάχλη Graeci infimae aetatis transpositâ syllabâ, fecerunt λάκχαν, et pro colore rubeo posuerunt, eôque etiam nomine insigniêrunt Veterum anchusam, cuius radicem mulieres olim ad genas purpurissandas, seplasiarios ad unguenta coloranda, infectores ad lanam praeparandam, usos fuisse retro diximus. Vide infra in voce Lacca, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 1159. et seqq. et Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 14. quorum hic ab eadem origine κόχλος quoque et κογχύλιον voces deducit. Quae ambo certe speciatim concham purpuratiam sonant, uti videbimus infra in voce Cochlea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.